CARMENTALIS Flamen dictus est

CARMENTALIS Flamen dictus est
CARMENTALIS Flamen dictus est
qui Carmentae sacra curabat: Eius Cicero in Bruto sic meminit: M. Popillius, cum Consul esset eôdemque tempore sacrificum publicum cum laena facerct, quod erat Flamen Carmentalis, plebis contra Patres concitatione et seditione nuntiatâ, ut erat laenâ amictus, ita venit in concitationem, seditionemque
quam tum auctoritate, tum oratione sedavit. Erat hic Flamen ex minoribus et plebeiis: Laenas enim is, cuius Cicero meminit, ex plebe Consul electus est.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • FLAMINES — Sacerdotesapud Romanos quorum singuli ab eo Deo, cui sacra faciebant, cognominabantur. Horum tres Numa instituit, Iovi unum, quem insigni veste, et curuli regiâ sellâ adornavit: dein Marti alterum, tertium Quirino. Unde Flamen dialis, Martialis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”